HISTORIA LIBRI I REGUM

CAPUT X: De malis filiis Samuelis, et quod Israel petiit regem

#I Reg. IX

Cum autem senuisset Samuel, posuit filios suos Joel et Abiam, alterum in Bethel, alterum in Bersabee, ut ubi sedentes judicarent populum. Qui declinaverunt post avaritiam, et perverterunt judicium. Quod non ferens populus dixit ad Samuelem: Da nobis regem, ut judicet nos sicut caeterae gentes habent. Quod graviter tulit Samuel propter insitam sibi justitiam, et circa odium regis. Cumque consuluisset Dominum, ait ei Dominus: Audi vocem populi. Nec te tantum abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. Verumtamen praedic eis jus regis super eos. Et ait Samuel ad populum: Hoc erit jus regis: Filios vestros faciet sibi servos suos, equites et praecursores, agricolas, et fabros armorum; filias vestras faciet unguentarias et coquestrias et panificas. Servos vestros, et ancillas, et jumenta ponet in opere suo, optimaque vestra dabit servis suis, et vos eritis ei servi. Et ait populus: Non audiemus te, sed erit rex nobis, et pugnabit ante nos, et ait Samuel: Ite ad propria opportune vos evocabo, cum cognovero a Domino, quod daturus sit vobis regem.